- SCOPAS
- I.SCOPASSyracusius, plinthion sive lacunar, ad horas inveniendas excogitavit multasque res alias organicas et gnomonicas, numeris naturalibusque rationibus inventas et explicatas reliquit, Vitruvius l. 9. c. 9. Vide de illo Salmas. ad Solin. p. 636.II.SCOPASmarmorarius Sculptor, insignis, unus ex iis, qui Mausolaeum caelaverunt, Plin. Eius meminit Horatius Carm. l. 4. Od. 8. v. 6.Quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,Hic saxo, liquidis ille coloribus.Cum vero omnes columnae huius Templi caelatae essent, ex iis 36. caelatae sunt uno a Scopa, Plin. l. 36. c. 14. Insuper et aerificus fuit, inter aeris enim artifices recensetur eidem l. 34. c. 8. neque λίθου solum ἀγάλματα, sed etiam aereas statuas, inter eius opera recenset Pausan. Eliac. l. 2. qui eundem Tegeatis Minervae Templum architectatum esse, tradit in Arcadicis, quum vetus eorum aedes incendiô consumpta esset, Olymp 96. annô ult. Sed et in Mausoli sepulchro caelando cum aliis artificibus tribus certâsse dicitur, Plin. l. 36. c. 5. Vide de eo Salmas. ad Solin. p. 813.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.